carmina libraria Laurentius Corvinus, de Nympharum conquestione

Testo base di riferimento: Lipsiae, Thanner, 1500


Magister Ioannes Werneri Wratislaviensis ad lectorem

 

Qui velit aethereas paucis dignoscere nymphas

      Verba quae ad altisonum dant lachrimosa Iovem;

Hoc lege carmen quod laudarent attica Pallas

      Pegasidumque chorus, delphicus ipse deus

5

Si veterum documenta legas quoque suscipis aure

      Non iuvenum spernas quid monimenta valent.

Experiar modo quid poterit mea rustica Clio:

      Vtilis haec multis gentibus esse queat

Crede mihi si quis mordaci hanc inserit ore

10

      Imprecor: hunc tangant fulmina dira Iovis.